monumenta.ch > Ambrosiaster > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, 2, 7
Servos dominis suis subditos esse in omnibus, optimos, non responsatores, non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes; ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Bonis operibus et fide doctrinam dicit ornari Dominicam; tunc enim placita est doctrina, si hic qui eam profitetur, non illam exosam faciat, abnegans factis, sed amabilem et veram; non potest enim indecorum esse, quod verum est.